HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXXXIV: De alio ordine dierum

#Marc. XVI; Matth. XXVIII

In hac nocte terminatus est ordo dierum naturalium qui erat, ut dies praecederet noctem. Deinceps fit commutatio temporum. Fecit Creator, ut nox praecederet diem. Et haec nox communis fuit, et Sabbato, et Dominicae diei. Et ita per synecdochen dicitur Dominus, fuisse in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus, accipiendo per extremam partem parasceves, totum diem cum nocte sua, et Sabbatum totum, et per noctem Dominicae diei ipsam Dominicam. Tamen Augustinus videtur velle, hanc mutationem factam in parasceve, ut nox quintae feriae fuerit etiam parasceves, et orto jam sole, id est cum coelum jam ab orientis partibus albesceret, dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes, viderunt revolutum lapidem, et angelum sedentem super eum. Jam enim terrae motus factus erat, Domino resurgente, et clauso sepulcro, egressus erat Jesus. Cuidam autem monacho Sancti Laurentii Romae extra muros anno ab Incarnatione Domini 1111 miranti de cingulo suo, quo cinctus erat, insoluto et projecto ante eum, vox in aere facta est: Sic potuit clauso prodire Christus sepulcro. Angelus autem post tulit lapidem, ut egressum jam factum indicaret. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, unde jacebant velut mortui.